- ALLIA
- ALLIAfluv. Italiae, qui a Crustuminis montibus, praealtô defluens alveô, Tiberino amni miscetur, quadragesimô ab urbe lapide, ubi magnâ strage Romani â Gallis, duce Brennô, profligati sunt. Plut. in Manlio, Liv. l. 5. c. 37. Florus l. 1. c. 13. Eutrop. Hinc Alliensis dies dictus, quasi infaustus. Sil. l. 5.---- Horrificis sese extulit Allia ripis.Virg. Aen. l. 7. v. 717.Quosque secans infaustum interluit Allia nomen.Lucan. l. 7. v. 409.Et damnata diu Romanis Allia Fastis.Ovid. de Art. Am. l. 1. v. 413.Tunc licet incipias, quâ flebilis allia luceVulneribus Latits sanguinolenta fuit.Idem in Ibin. v. 219.Haec cst in Fastis, cui dat gravis Allia nomen.Cicer. l. 9. ad Att. ep. 5. Maiores nosiri funestiorem diem esse von lucrunt Alliensis puona, quam urbis capta. Infeliciter cerrc res ornnis a Vitellio gesta est, qui omni divinô humanôque iure neglecto Alliensi die pontificatum maximum cepit. Verba sunt Suetonii in eius vita, c. 11. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.